HISTORIA LIBRI I MACHABEORUM

CAPUT VI: De Demetrio, et Nicanore

#Machab. VII#Psal. LXXVIII.

Eo tempore exiit Demetrius, Seleuci filius, ab urbe Roma, et ascendit in civitates maritimas, et regnavit ibi. Hunc, dum adhuc puer esset, patruus ejus Antiochus Epiphanes privaverat regno et ascendit Romam in accusationem patrui. Audiens vero patruum defunctum rediit, et plures receperunt eum. Sed exercitus ligavit Antiochum, et Lysiam, ut traheret eos ad eum. Quod cum accepisset, ait: Nolite mihi ostendere faciem eorum. Et occidit eos exercitus, et sedit Demetrius super solium patris sui. Tunc venerunt ad regem impii ex Israel, et Alcimus Aaronita dux eorum, qui volebat fieri sacerdos. Et accusaverunt Judam, dicentes: Perdidit Judas omnes amicos tuos, et nos disperdidit de terra nostra. Mitte ergo virum, cui credis, qui videat exterminium, et vindicet nos. Et constituit rex Alcimum principem sacerdotum, et misit cum exercitu Bacchidem in Judaeam. Qui misit nuntios ad Judam et fratres ejus in dolo, loquentes de pace. Et non attendit Judas sermonibus eorum. Multi vero de populo crediderunt eis, dicentes: Homo sacerdos de semine Aaron venit; non decipiet nos. Egressi sunt ad Bacchidem, et occidit ex eis sexaginta viros una die, secundum illud: Sanguinem sanctorum tuorum effuderunt in circuitu Jerusalem, et non erat qui sepeliretAliique fugerunt ab eo, dicentes: Non est veritas, et judicium. Tunc recessit Bacchides a Jerusalem, et applicuit in Bethzecha, et multos ex eis qui ad se refugerant occidit, et projecit in puteum. Et commisit regionem Alcimo, relinquens ei adjutores, et ipse reversus est in Antiochiam ad regem. Tunc Alcimus seducebat omnes verbis, et ad libitum cuique loquens, subito manu valida transfugarum circumseptus est, et fecit mala in Jerusalem plusquam omnes gentes. Quod attendens Judas cessavit exire in regiones, et fecit vindictam in viros desertores. Videns autem Alcimus quod non posset Judam sustinere, rediit ad regem, accusans Judam in multis. Et misit rex Nicanorem, qui cum eo fuerat Romae in Judaeam, mandans ei evertere populum. Et venit Nicanor in Jerusalem cum exercitu, et locutus est ad Judam in dolo verbis pacificis et salutaverunt se invicem. Sed cum Judas intellexisset insidias, exsiliit, refugit ad suos. Postea congressi sunt juxta vicum Capharsalama, et victus Judas fugit in civitatem David. Et egressi sunt sacerdotes ad Nicanorem supplicantes, et ostendentes holocausta, quae offerebant pro rege, et irridens sprevit eos, et apponens manum capiti juravit: Nisi traditus fuerit mihi Judas cum rediero, succendam locum istum. Et recessit Nicanor a Jerusalem, et venit in Bethoron, et suscepit exercitum Syriae sibi destinatum. Et exivit Judas cum tribus millibus post eum, et commiserunt praelium tertia die mensis Adar, et contrita sunt castra Nicanoris, et cecidit ipse primus, et fugit exercitus ejus, armis projectis. Et egressi sunt de castellis Judaeae in circuitu, et percusserunt eos usque ad unum. Et caput Nicanoris amputantes, et dexteram quam superbe extenderat, suspenderunt ea contra Jerusalem, et linguam ejus minutatim incisam dederunt avibus ad comedendum. Et statuerunt diem illam solemnem omnibus annis. Et siluit terra Juda a praeliis dies paucos.